- ZETETICI
- ZETETICIGraec. Ζητητικοὶ, iidem cum Aporeticis, Ephecticis, Pytrhoniis, Scepticis, Philosophorum genus, qui Pyrrhonis sententiam sequebantur Laertio memorantur, l. 9. Nomen iis a ζητεῖν, quaerere, quod, nihilcerto scrii posse persuasi, in veritatem rerum inquirere numquam cessarent, vide supra ubi de Pyrrhoniis et Scepticis. Imo inter boni discipuli notas. ζητητικὸν εἶναι, refert Plato, de Rep. l. 6. uti diximus supra ubi de Silentio Pythagor. Alii erant Συζητηταὶ τοῦ αἰῶνος τούτου, Apostolo memorati, 1. Corinth. c. 1. v. 20. de quibus suô locô. At Ζητηταὶ, apud Athenienses, Consultores dicebantur, ut videre est apud Coel. Rhodig. Antiqq. Lect. l. 12. c. 18. item Budaeum, in Comment. de Ζῆθι vero Graecorum Horologiis in scripto, diximus voce Vice.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.